- 159 - 1349. Juli 21. Liegnitz. Herzog Wenzel schenkt dem von ihm gestifteten Kloster der Benediktinerinnen zu Liegnitz acht deutsche Hufen am Schnellen - Wasser, dazu das Recht je einen Fischer auf den Seen zu Kunitz, Koischwitz und Jakobsdorf halten zu können. In nomine domini amen. Cum omnibus Christi tidelibus et maxime illustribus principibus sit innatum diuinum cultum in laudem dei ampliare, igitur nos Wenczslaus, dei gracia dux Slezie et dominus Legnicensis, omnibus in perpetuuin tam presentibus quam futuris hujus pagine testimonio volumus esse notum, quod intendentes animabus nostrorum progenitorum salubriter subuenire nostreque anime et nostrorum successorum animabus eteme viam salutis aperire ex innata nobis clemencia ad structuram et fundacionem nouam et ad monasterium in honore corporis Christi, sancte Hedwigis et sancte Katherine in Legnicz dedicatum, cui fvndator e stimus domino deo nobis prosperante, octo mansos magnos sev Tevtunicos in nostris silvis, nemoribus et mericis dedimus, donauimus et contulimus ad predictum monasterium et ad commodum ordinis santimonialium ibidem inhabitancium perpetuis temporibus valituros, qui videlizet mansi incipiuntur immediate post mansum Franczconis aduocati hereditarii in Legnicz apud aquam velocem que in uvlgari Snellewazzir dicitur per longitudinem ascendendo et latitudinem versus mericam nostram sic habendo, qui in latitudine et longitudine suam plenam habeant amplitudinem sicut alii mansi magni vel Tevtunici mensurantur, quos eciam procuratores monialium earundem possint exstirpare aut in siluas vel prata conuertere, vel in alios ipsorum vsus bene placitos prout ipsis procuratoribus vtilius et conueniencius videbitur expedire, adicientes de nostri principatus mvnificencia speciali de nostris lacubus et piscaturis aquarum omnium in Cvnicz, Coskewicz et Jacobisdorf in quolibet lacu vnum liberum piscatorem temporibus perpetuis ipsis monialibus pro ipsarum nvtrimento ad piscandum omni inpedimento a nobis et nostris officialibus postergato. Cum igitur omnia hec premissa de nostra mera et libera voluntate dedicata sunt ad monasterium prenotatum nec ammodo sunt in vsus aliorum hominum secularium conuertenda, et ne aliquis nostrorum successorum ausu temerario presumat premissa aliqualiter violare, presentes literas desuper conscribi volumus et nostri sigilli munimine roborari. Datum et actum in Legnicz anno domini millesimo CCC°XL° nono feria tercia proxima ante diem Jacobi apostoli presentibus domino Henrico de Landiscron, domino Franczconi(!) Buzewoy, Gawino Abescacz, Pecz Schirmer, Gotboldo de Waldow.. Franczcone advocato Legnicensi et domino Nicolao de Ruffa ecclesia, canonico Legnicensi nostro prothonotario. Orig. Prov. Arch. Liegn. Bened. No. 9; das Siegel in rothem Wachs an blauer und rother Schnur. Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866
Zamknij dokument |